monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.222 > sectio 37 > salCod.Sal.X,16.377 > sectio 9 > uwbM.p.th.q.1a.163 > salCod.Sal.X,16.384 > sectio 71

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 71
Sed ipsa decepit eum; faciens ut secreta eius illuderentur, in doctrinam illius respicere nolens, sed eam magno fastu superbiae despiciens. Quapropter ipse commotus regnum Dei ab ea auferri et alii genti dari praedixit; ita in multis prodigiis cum plurima turba civitatem Hierosolymam ascendens, infidelitate illorum qui vestimenta sua in via straverunt occisa, ubi quod promiserat illis per miracula reddidit, quibus per sponsam suam proditus fuerat.